

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 1: Versus 23
Ecce virgo.Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait:Ecce virgo in utero habebit[Isa. 7.]. Spiritui sancto praesens erat quod in tempore nondum erat.Ecce virgo,etc. Dicunt Judaei quod non est hoc nomen integritatis, sed aetatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiae sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit:In utero habebit:et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur.Emmanuel.Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat.Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quae ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quae sunt praedicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.